2013-11, -12

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM

  • 2013-11-03 | 2 456 600 | 419 005 BO-B  | Aëroplanum parvum undeviginti homines portans terram advolare conans in pluvia in Andibus Bolivianis cecidit. Octo homines mortui sunt et decem vulnerati, etiam aëroplani rector et vicarius ejus. Erat volatus ex Trinitate ad Ripam Superiorem Boliviae boreoorientalis.
  • 2013-11-25 | 2 456 622 | 021 840 US-CT | Litterae publicae de occisione viginti sex discipulorum scholae primariae in Sandy Hook Connecticutae in Civitatibus Foederatis Americae septentrioorientalibus divulgatae sunt. Ratio incerta manet. Adamus Lanza, iste carnifex, qui matrem suam Annam quoque occidit, non mentis sanae erat, hoc autem causa non erat.
  • 2013-12-07 | 2 456 634 | 021 840 US-NY | Investigatores in Universitatis Neoeboracensis Facultate Medica nexum inter microbiorum intestinalium diversitatem minorem et cancri colorectalis frequentiam majorem invenerunt. Potest esse quia talium hominum tractus digestivus habet pauciora bacteria, quorum gratia fibra alimentaria in acidum butyricum antiinflammatorium defervet. Nexus causalis autem incertus est, quia etiam genetica, obesitas vel praesentia generum microbiorum antiinflammatoriorum possent causa esse.