AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Portugalensi)
Aprilis fuit mensis praesidentiae Nigeriensis Concilio Salutis Consociationis Nationum, ubi Nigeria sententiam Guianae et Brasiliae saepe sequitur. Nigerienses et Ghanenses populi fraterni sunt, quia inter se optimi amici in Facebook sunt. Nigeria cum Civitatibus Foederatis Americae maxime commerciatur. Secundum Conspectum Valorum Mundi Nigerienses, Ghanenses et Brasilienses mentes similes habent.
Ecce aliquot nuntii:
- 2014-04-07 | 2 456 755 | 419 005 BR | Res publica Popularis Sinarum Brasiliae zeam mays, aliter maizium, in Sinas importandam permisit. Brasilia secundus maximus exportator zeae mays in mundo est, post Civitates Foederatas Americae. Res publica Popularis Sinarum zeam mays maxime ex Civitatibus Foederatis Americae quoque importat, sed in zea mays Boreoamericana modificatio genetica a Pekino non approbata recenter inventa est.
- 2014-03-10 | 2 456 758 | 002 011 GH | Lex contra homines, qui materias rudes contra legem fodiunt, approbanda est a regimine Ghanensi. Erit novella legis de mineralibus et fossione, quae poenas severas contra fossores contra hanc legem fodientes praescribet. In Ghana multae parvae fodinae sunt.
- 2014-04-14 | 2 456 762 | 002 011 NG-FC | Fulmina bombarum geminarum a grege Islamico Boko Haram facta in laophoriorum statione referta in Abugia plures quam duodenonaginta homines occiderunt et plures quam ducentos vulneraverunt.