Die frigido, alicubi partim nubilo, alibi pluviali, mensis praesidentiae Australiensis Concilio Salutis Consociationis Nationum finem habuit. Australiensibus populus fraternus sunt Neozelandici, partim quoque Britanni, quia inter se optimi amici in Facebook sunt. Australia cum Sinis maxime commerciatur.
Ecce aliquot nuntii:
- 2013-09-05 | 2 456 541 | 150 154 GB-ENG-KEN | Duodeseptuaginta homines vulnerati sunt, postquam magis quam 130 vehicula in caligine in ponte inter Scapeiam insulam et Angliam meridiorientalem ceteram inter se colliserant.
- 2013-09-07 | 2 456 543 | 009 053 AU | Australia comitia foederalia habuit. Coalitio fautorum libertatis nationisque ab Antonio Abbott ducta, quae usque ad nunc adversaria fuerat, lucrata est. Cladem concedens, minister primus Coemgenus Rudd dixit se ducem factionis laboris esse jam nolle.
- 2013-09-23 | 2 456 559 | 142 030 CN | Saltem viginti quinque homines in Sinis meridionalibus mortui sunt post transitum typhonis Usagi, qui octo homines in Philippinis occiserat.