2013 Argentina

Die frigidulo, partim nubilo, mensis praesidentiae Argentinensis Concilio Salutis Consociationis Nationum finem habuit. Argentina est civitas Austroamericana, quae cum Brasilia maxime commerciatur. Argentinensibus populus fraternus sunt Uruguayenses, partim quoque Chilenses, quia inter se optimi amici in Facebook sunt.

Ecce aliquot nuntii:

  • 2013-08-06 | 2 456 511 | 419 005 AR-S | Gasii fulmen in domo in Rosario Argentinae mediae quinque homines occidit et circum decem vulneravit.
  • 2013-08-21 | 2 456 526 | 419 005 BR   | David Miranda, diurnarius de incolis a Britanniis et Civitatibus Foederatis Americae clam observandis scribens, Brasiliam pervenit, postquam liberatus est ex prensione in aëroportu Londiniensi, ubi vigiles Britannici ei ut terroristae minati erant.
  • 2013-08-22 | 2 456 527 | 001          | Theodorus Philippi filius Koniuchov, audax et sacerdos Russicus, animum trans Oceanum Pacificum ex Valle Paradisi Chiliae mediae ad littus Orientoaustralianum remigandi annuntiavit.