2017-11-12 - Terrae motus in Costarica
on 13 November 2017
Štítky:
Latina,
Latinamerika
Forti terrae motu magnitudinis 6.5 vesperi Solis die Costarica tremita est. Res ex abacis dejiciebantur et homines territi foras excurrebant. Electricitas alicubi diminuta est, quia ductus electrici ceciderunt, sed nullum grande infrastructurae damnum nuntiatum est causa motus, qui regionem circa Parrita urbem in litore Pacifico affecit. Motus centrum juxta Jacó urbem Costaricae meridionalis fuit, quae centum chiliometra a Sancti Josephi Urbe capite Costaricensi distat. (14 | CR)