AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Cecho et Slovaco)
Die frigidulo sed claro celebratur dies civitatis Serbiae. Ante ducentos et decem annos, die 15º mensis Februarii anni 1804, initium cepit primus tumultus Serbicus a Rossia adjutus contra Imperium Ottomanicum. Serbi et Bosni populi fraterni sunt, quia inter se optimi amici in Facebook sunt; Montenegrini secundi optimi amici Serborum sunt ac secundum Conspectum Valorum Mundi mentes similes habent, idem ac Rossi. Serbia jacet in quadrivio magno viarum E75, quae ex Polonia trans Serbiam in Graeciam fert, et E80, quae ex Tolosa et Roma trans Serbiam et sub nomine AH1 in Delhium Novum, Pekinum, Seoulum et Tokium fert. Serbia cum Germania, Italia et Rossia maxime commerciatur. In Consociatione Nationum Serbia sententiam Argentinae et Italiae saepe sequitur.
Ecce aliquot nuntii:
- 2014-01-29 | 2 456 687 | 150 039 RS | Serbiae praeses Tomislaus Nikolić parlamentum dissolvit itaque comitia praecocia die 16º mensis Martii habenda convocavit, ut desideratum a ministro primo Joanne Dačić, postquam sedes aestimatoria Fitch dixerat Serbiam fiducia dignam non esse et emptionem obligationum Serbiae esse periculum, non pecuniae collocationem certam.
- 2014-02-07 | 2 456 696 | 150 039 ME-16 | Diurnarii mundi notaverunt ecclesiam resurrectionis Christi Ecclesiae Orthodoxae Serbicae in Birziminio. In ecclesia est opus tectorium, ubi depicti sunt in flammis infernis praeses Jugoslaviae communisticae Josephus Broz Tito, philosophi communistici Carolus Marx et Fridericus Engels, politicorum periti Montis Nigri hodierni, Turci tiarati et sacerdotes Catholici. Opus controversum est et inter credentes, quorum multi communistae erant vel sunt. Ecclesia Orthodoxa Serbica in Monte Nigro res politicas valde curat sub ductione archiepiscopi Amphilochii, metropolitae Montis Nigri et Littoris.
- 2014-02-07 | 2 456 696 | 150 039 BA-BIH-09 | Post multos dies tumultuum, aedes Praesidentiae Bosniae et Herzegovinae impugnata est. Tumultus pauperum omnium gentium est, minime unius gentis contra aliam.