Dominica hodie diem libertatis suae celebrat. Ante 520 annos — die 3º mensis Novembris anni 1493 — Christophorus Columbus insulam invenit et nomen ejus Dominicam vocavit, quia ipsa die dominica fuit. Ante 35 annos — die 3º mensis Novembris anni 1978 — Britanniae Dominicae libertatem dederunt. Dominica est res publica Caribaea, quae cum Japonia et Trinitate Tobagoque maxime commerciatur. Antiguenses Barbudensesque et Trinitatenses Tobagensesque optimi amici Dominicorum in Facebook sunt.
Ecce aliquot nuntii:
- 2013-10-12 | 2 456 578 | 419 029 TT | Terrae motus magnitudinis 6.1 in Trinitate et Tobago sensus est, epicentro octoginta quinque chiliometris a Portu Hispanico.
- 2013-10-14 | 2 456 580 | 419 029 AG | Antigua et Barbuda facta est ultima civitas Caribea, quae pecuniae collocatoribus jus civitatis vendit. Minister primus Balduinus Spencer dixit hanc rationem rei publicae progressum sustentibilem adportare.
- 2013-10-16 | 2 456 582 | 419 029 DM | Eruditi Dominicam de periculo eruptionum vulcanorum monuerunt. Causa multitudinis montium igniferorum prope Calamopolim, Portus Magnus praeparandus est ut sicut caput substitutum operari possit, si Calamopolis destructa sit.