Die fervido, partim nubilo, Laotia diem anniversarium sexagesimum libertatis suae celebrat. Die 22º mensis Octobris anni 1953 Laotia, civitas associata Unionis Francicae, libertatem suam declaravit. Laotia hodierna est res publica socialistica, quae cum Sinis et Thailandia maxime commerciatur. Vietnamenses et Thailandici Laoticorum optimi amici in Facebook sunt. Laotia jacet in via magna AH3, quae ex Thailandia trans Laotiam et Sciamhaevum ad Udinium fert.
Ecce aliquot nuntii:
- 2013-09-24 | 2 456 560 | 142 035 TH | Una et viginti proviniciae Thailandicae aquis inundatae sunt. Pluria quam sescenta milia hominum affecta sunt.
- 2013-10-07 | 2 456 573 | 142 030 CN-35 | Typhon Fitow nimborum vim effusam et saltem duorum hominum mortem provinciae Fukiensi Sinarum meridionalium portavit.
- 2013-10-16 | 2 456 582 | 142 035 LA-CH | Aëroplanum de Viang chan volans ante terminum suum Pakse Laotiae meridionalis caeli turbulenti causa cecidit. Omnes undequinquaginta homines in aëroplano, quorum multi peregrini fuerunt, mortui sunt. Urinatores ex Thailandia adjacente cadavera ex aquis Mekongensibus extracturi fuerant, quia flumen confinium constat.