Die calido ac nimbifero Kenya celebrat diem anniversarium quinquagesimum libertatis suae, quam die 12º mensis Decembris anni 1963 a Britanniis attigit. Kenyenses et Ugandenses populi fraterni sunt, quia inter se optimi amici in Facebook sunt; Tanzanienses quoque Kenyensium boni amici sunt. Kenya cum India maxime commerciatur. In Consociatione Nationum Kenya sententiam Zambiae et Brasiliae saepe sequitur.
Ecce aliquot nuntii:
- 2013-11-25 | 2 456 622 | 002 014 KE | In Kenya militantes armati tribus Pokot, qui vicum tribus Turkana circumdederant, in pace recesserunt. Tribus de jure aquae haustus et jure pastus confligunt, quia limes inter territoria eorum aliter quam prius determinatus est et flumen nunc ab ambobus vindicatur.
- 2013-12-04 | 2 456 631 | 002 014 UG | In Uganda lis contra Bernardum Randall, Anglum sexaginta quinque annos natum, usque ad diem 16 mensis Decembris differtur. Accusatus est commercii librorum obscaenorum, quia diarium Ugandense photogrammata repraesentantia eum cum altero viro coeuntem divulgaverat. Is tamen dicit photogrammata privata, minime publica, in ejus computatro gestabili servata fuisse, sed computatrum furto subtractum et diario traditum esse; minime is, sed fures et diarium accusentur. Is quoque dicit pastorem homosexualitati adversum Salomonem Male omnium auctorem esse.
- 2013-12-06 | 2 456 633 | 002 014 TZ | Tanzania tres dies luctuos egit in memoriam Nelson Mandela nuper mortui, qui segregationem phyleticam in Re publica Austroafricana vi armata vicerat.